monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 5 > sectio 70 > bnfGrec107.253 > csg68.255 > cpl1661.79 r > sectio 71 > 1 > sectio 83 > sectio 21 > sectio 29 > sectio 13 > sectio 62 > sectio 24 > sectio 3 > sectio 28 > cpl1661.82 v > bnf9389.246 > 10 > cb125.141v > csg42.240 > Psalmi, 67 > csg51.138 > bculMs.403.79r > S > uwbM.p.th.f.68.190 > cb125.135v > sectio 28 > csg75.830 > sluMscr.Dresd.App.1092.259 > sectio 72 > Psalmi, 18 > Psalmi, 85 > 27 > uwbM.p.th.f.12.19 > 106 > 3
Isidorus, Differentiae, 2, II <<<     >>> IV

III SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

7 Inter personam Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita secernitur. Quod pater, nec factus, nec natus est. Filius natus, non factus; Spiritus sanctus, nec factus, nec natus, sed ex Patre Filioque procedens est. Proinde Pater aeternitatem habet sine nativitate, Filius nativitatem cum aeternitate; Spiritus vero sanctus processionem sine nativitate, cum aeternitate.
8 Pater ex nullo exordium ducit, Filius ex Patre originem sumit, Spiritus vere sanctus ex Patre Filioque procedit. Haec tamen a nobis ita dicuntur de Trinitate, ut potest humana natura capere. Nam quis considerare sufficiat ipsius Trinitatis interna mysteria? Quomodo Pater, Filius, et Spiritus sanctus tres personae sunt, una natura?
9 Quomodo Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus nec ingenitus, nec genitus? Quomodo Filius de Patre natus est, Spiritus sanctus de Patre procedit et Filio? Quomodo Filius nascendo procedit, Spiritus autem sanctus procedendo non nascitur? Quomodo Pater nunquam sine Filio, et tamen sine Filio Pater genuit Filium?
10 Quomodo Filius nunquam sine Spiritu sancto, et tamen ait: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos? Quomodo Filius non de se sed de Patre est, nec tamen ei est posterior de quo est? Quomodo Spiritus sanctus de Patre procedit et Filio, nec tamen ab eis praeceditur a quibus procedit?
11 Quomodo tria unum sunt, et unum tria? Quomodo ad se invicem relative tria sunt, et essentialiter unum sunt? Quis ista consideret? Quis ista comprehendat? Si enim humanae nativitatis Christi secreta non capimus, divinae naturae mysteria quomodo capiemus?